monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 6
Quid ultra differimus? Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni . Reversa est terra in terram suam: dormivit in Domino, et appositus est ad patres suos, plenus dierum ac luminis, et nutritus in senectute bona. Cani enim hominis sunt sapientia eius . In brevi aetate tempora multa complevit. Tenemus pro eo dulcissimos liberos. Uxor heres pudicitiae pretium est. Nebridius pusio, patrem quaerentibus exhibet. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat . Scintilla vigoris paterni lucet in filio: et similitudo morum per speculum carnis erumpens. Ingentes animos angusto in pectore versat . Iungitur ei germana, rosarum et liliorum calathus, eboris ostrique commercium. Sic refert ore patrem, ut ad venustatem propensior sit. Sic matrem mixta pingit similitudine, ut in uno corpore utrumque agnoscas. Ita suavis est, et mellitula, ut honor sit omnium propinquorum. Hanc tenere non dedignatur Augustus: hanc fovere in sinu Regina laetatur. Certatim ad se omnes rapiunt. Pendet ex collo, haeret in brachiis singulorum. Garrula atque balbutiens, linguae offensione fit dulcior.